ch. 6
Them.6.1
Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor
in pace. cum enim Phalerico portu neque magno
neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus constitutus est iisque moenibus
circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret.
Them.6.2
idem muros Atheniensium restituit
praecipuo suo periculo. namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua
negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem
muros habere, ne essent loca munita, quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati.
hoc longe alio spectabat atque videri volebant.
Them.6.3
Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut intellegerent Lacedaemonii de principatu
sibi cum iis certamen fore.
Them.6.4
quare eos quam infirmissimos esse volebant. postquam autem audierunt
muros strui, legatos Athenas miserunt, qui id fieri
vetarent. his praesentibus desierunt ac se de ea re
legatos ad eos missuros dixerunt.
Them.6.5
hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo profectus est:
reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti tuendo
muri exstructi viderentur, praecepit: interim omnes,
servi atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer sive privatus esset sive publicus, et
undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent. quo factum est ut Atheniensium muri ex
sacellis sepulcrisque constarent.